Colloquia apud Recentiores

Colloquium apud Franciscum Baconem de natura investiganda

Episode Summary

Tracto nonnulla desumpta ex praefatione operis "Novum Organon" a Francisco Bacone scientiarum perito necnon fere poeta scripti.

Episode Notes

Textus Baconis:

Titulus: "De statu scientiarum, quod non sit foelix aut majorem in modum auctus; quodque alia omnino quam prioribus cognita fuerit via aperienda sit intellectui humano, et alia comparanda auxilia, ut mens suo jure in rerum naturam uti possit."

Excerpta ex Praefatione:

"Quare, ut quae dicta sunt complectamur, non videtur hominibus aut aliena fides aut industria propria circa scientias hactenus foeliciter illuxisse; praesertim quum et in demonstrationibus et in experimentis adhuc cognitis parum sit praesidii. Aedificium autem hujus universi, structura sua, intellectui humano contemplanti, instar labyrinthi est; ubi tot ambigua viarum, tam fallaces rerum et signorum similitudines, tam obliquae et implexae naturarum spirae et nodi, undequaque se ostendunt. Iter autem sub incerto sensus lumine, interdum affulgente, interdum se condente, per experientiae et rerum particularium sylvas perpetuo faciendum est. Quin etiam duces itineris (ut dictum est) qui se offerunt, et ipsi implicantur, atque errorum et errantium numerum augent. In rebus tam duris, de judicio hominum ex vi propria, aut etiam de foelicitate fortuita, desperandum est. Neque enim ingeniorum quantacunque excellentia, neque experiendi alea saepius repetita, ista vincere queat. Vestigia filo regenda sunt: omnisque via, usque a primis ipsis sensuum perceptionibus, certa ratione munienda. Neque haec ita accipienda sunt, ac si nihil omnino tot saeculis, tantis laboribus, actum sit. Neque enim eorum quae inventa sunt nos poenitet. Atque antiqui certe, in iis quae in ingenio et meditatione abstracta posita sunt, mirabiles se viros praestitere. Verum quemadmodum saeculis prioribus, cum homines in navigando per stellarum tantum observationes cursum dirigebant, veteris sane continentis oras legere potuerunt, aut maria aliqua minora et mediterranea trajicere; priusquam autem oceanus trajiceretur et novi orbis regiones detegerentur, necesse fuit usum acus nauticae, ut ducem viae magis fidum et certum, innotuisse: simili prorsus ratione, quae hucusque in artibus et scientiis inventa sunt, ea hujusmodi sunt ut usu, meditatione, observando, argumentando, reperiri potuerint; utpote quae sensibus propiora sint et communibus notionibus fere subjaceant; antequam vero ad remotiora et occultiora naturae liceat appellere, necessario requiritur ut melior et perfectior mentis et intellectus humani usus et adoperatio introducatur.

Nos certe, aeterno veritatis amore devicti, viarum incertis et arduis et solitudinibus nos commisimus; et divino auxilio freti et innixi, mentem nostram et contra opinionum violentias et quasi instructas acies, et contra proprias et internas haesitationes et scrupulos, et contra rerum caligines et nubes et undequaque volantes phantasias, sustinuimus; ut tandem magis fida et secura indicia viventibus et posteris comparare possemus. Qua in re si quid profecerimus, non alia sane ratio nobis viam aperuit quam vera et legitima spiritus humani humiliatio."

De Serie Hac:

Jacobus Argentarius Noveboracensis loquor. Inveniri possum apud:

Pipiatorium: 

@ApudRecentiores  (Sedes seriei)

@Jacobusbanks (ego ipse)

Sedes retialis:

http://colloquia-apud-recentiores.simplecast.com