Colloquia apud Recentiores

De re publica literaria et imaginaria hoc tempore pestilentiae ipso instauranda

Episode Summary

Exhortor: artibus nostris exerceamus, computatris nostris cantemus, ex operibus praedelectis recitemus, omnia pulchra describamus et exprimamus quae nunc ipsum, tempore pestilentiae et maeroris et isolationis, etiam nunc videmus. Deinde computatris placatis mittamus opera nostra inter nos, commercium rei publicae imaginariae ubique instituamus, fundamenta salutis mentalis his insolitissimis temporibus iaciamus.

Episode Notes

Cum complures nostrum nunc temporis, dico tempore pestilentiae ”coronae”, laboremus corporibus; cum etiam societates, negotia, et respublica ipsa sub eisdem condicionibus coactae sint vitas degere et laborare, vos omnes exhortor:

Artibus nostris exerceamus, computatris nostris cantemus,  ex operibus praedelectis recitemus, omnia pulchra describamus et exprimamus quae nunc ipsum, tempore pestilentiae et maeroris et isolationis, etiam nunc videmus, invenimus, invenire possumus sat strenua opera diligenter data. Deinde computatris placatis mittamus opera nostra inter nos, commercium rei publicae imaginariae ubique instituamus, fundamenta salutis mentalis his insolitissimis temporibus iaciamus.

Hoc facientes sequamur exemplar rei publicae literariae quae olim florebat et homines cogitationesque et passiones eorum arctius et profundius, communiter et humanIter coniungebat, etiam trans vastas solitudines, inter locos et gentes inter se maxime distantes.

——————-

Plura curiosis scrutanda: 

Republic of Letters (EN Wikipedia)

Rem bene enodatam et fusius, immo penitus tractatam supra invenietis, sed Anglice.

Respublica literaria (LA Vicipaedia)

Eandam rem tractat hic situs et quidem Latine, sed simplicius (non lingua sed notionibus/indagationibus) quam fortasse decet.

Epistula a Tyco Brahe ad Joannem Keplerem scripta

Cuius mentionem feci et quam proxima emissione longe et adamussim tractabo.

Early Modern Letters Online

Thesaurus talium litterarum quo saepissime utor et in indigationibus et animi causa.

 

 

——-

Sententias date!

@ApudRecentiores - Pipiatorium

@jacobusbanks - Auctor huius seriei

colloquiaapudrecentiores - apud - gmail