Colloquia apud Recentiores

Epistula Tychonis Brahe ad Johannem Keplerem explicata enodataque (pars prima)

Episode Summary

In qua emissione lego, enodo et commentaria facio de aliquibus excerptis ex litteris ab Tychone Brahe ad Johannem Keplerem scriptis. Haec emissio auscultari potest sine praeparatione, sed verisimiliter plus et fructus et sensus ex ea carpseritis si priorem emissionem de re publica literaria his ipsis temporibus nobis restauranda auscultatis.

Episode Notes

* Iudicavi hoc verbo clarius et simplicius sensum significare posse - melius autem dicti sunt hi homines "rerum reconditarum periti."

--------

Haec series Podcastitatis a Jacobace Argentario facta est.

Commentaria, concilia et themata quae vobis placuerit me tractare date et praebete his modis:

Apud Pipiatorium:

@jacobusbanks (Auctor seriei)

@ApudRecentiores (Sedes seriei ipsi propria).

------

Si pecuniam vel aliud genus auxilii huic seriei dare potestis et vultis, his modis sic facere potestis:

Auxilia pecuniaria per PayPal hic 

Per inscriptionem cursualem: colloquiaapudrecentiores  apud  GMail

Aut omnia genera auxilia et commentariorum apud situm retialem seriei 

id est: https://colloquia-apud-recentiores.simplecast.com