Colloquia apud Recentiores

Examen Hebdomadis #1

Episode Summary

Quo peto sententias et desiderata vestra quae ad hanc seriem Podcastitatis attinent et resumen huius septimanae facio.

Episode Notes

Plura de Propositis:

  1. De auctoritate et potestate verba nova vel novitatem lingua Latina adhibendi creandique, potestis plura discere et cogitare his modis:
    1. Hoc colloquium vel acroama praebui in conventu Novi Eboraci habito „Nostrae Voces“, Anglice „Our Voices in Classics.“ Illic loquor de nova vel iustiore philologia et quomodo nos quibus lingua Latina cordi est possimus  in nostra disciplina pro iustitia pugnare et Latinitatem longivivacem et “patrocinium“ eius iuste et cum paucioribus praeiudiciis amare. Aliis verbis, volo dicere: quomodo possumus disciplinam litterarum ‘classicarum‘ quod prave nominata est iustiorem apertioremque reddere et historiam propriam suam  homines opprimendi eisque violentiam inferendi necnon potestatem iam potentiorum augendi hac lingua aperte et profunde tractare.
    2. Hac emissione (Anglice facta) seriei „Lingthusiasm“ tractat quaestionem maximi momenti et maxime ad hoc thema pertinentem: Quid volunt dicere vel ad quem finem (praecipua male fide...) asseverant homines „Hoc non est verum verbum!!“ Subtiliter hoc tractant sed simpliciter et sine ulla haesitatione responsum praebent: Omne verbum est verum verbum, et praeterea, notio ipsa late divulgata  „verbum“ haud multum sensus habet studiosis et peritissimis scientiae linguarum.
  2. De contextu Kepleris et pertinentia ad nostra themata:
    1. Apud “Early Modern Letters Online“ inveniri potest verus thesaurus commerciorum epistularum multis linguis. Ad exemplum, Kepler et Germanice et Latine scripsit, Galileo tractat et Italice et Latine astronomiam, statum rerum et quaestiones de lingua Latina „contra“ aut comparata com linguis „vulgaribus“ („vernaculars“) tunc celeriter usu crescentibus—et quidem saepe haec tria themata et nexus inter ea una in epistola vel tractatu tractat!
    2. Suaedo ut omnes legatis hunc textum pulcherrimum, optime contextum, et magno cum amore (Anglice) scriptum. Est adaptatio capituli libri „Figurings“ ab eadem autrice, Maria Popova, scripta et me docuit permulta de textu, contextu et usubus et condicionibus quibus Joannes Kepler „Somnium Kepleris“ scripsit.
    3. Hic potestis textum praegustare et quidem legere et perlegere! Praebet hoc compendium omnium operum Kepleris etiam quoddam exemplum varietatis, profunditatis, pulchritudinis, et variorum generum textuum a Kepleri scriptorum.
  3. De humanistis non complura mihi sunt dicenda, sed hanc seriem emissionum et scripta brevia (Anglice tantum, proh dolor) praebeat exemplum historiae tralaticiae philosophiae aliter conceptae compositaeque (quamquam puto id nimis ad occidentem adhuc spectat, saltem plures et magis variantes philosophias et philosophantes ex pluribus partibus orbis terrarum et variis gentibus, ut ita dicam, tractat, et notionem „aetas artium renascentium“ et „humanitatis“ aliquo modo, licet non satis, turbat).

Date vota! 

@ApudRecentiores (Pipiatorium)

Inscriptio cursualis: colloquiaapudrecentories - at - gmail.com

Episode Transcription

[Nota bene: Transcriptio haec non integram emissionem praebet.]

Salve et salvete, audientes, avide vos desideravi!

Hebdomade peracto nunc facio examen de quo die Lunae locutus sum.

Hac in septimana didici permulta de emissionibus edendis emendisque et consilia vestra diligenter petebam. Cum haec tum Praeparationes apud lyceum meum ad electronice scholas dandum (propter pestem nunc temporis ubique notam, quae Anglice „Corona virus“ dici solet prohibuerunt quominus emissionem de nomine huius seriei divulgarem, sed hic sum ad vota vestra de serie petenda audiendaque!

Sunt mihi variae series emissionum hic apud „Colloquia apud Recentiores“ quae valde studium meum excitarent necnon utilissima essent ad operam meam doctoralem—ergo peto ex vobis ut detis vota ad praedilectum propositum indicandum—potestis apud Pipiatorium aut per id quod vulgo GMail dicitur, id est nuntium ad inscriptionem cursualem huius seriei scribendo hoc facere.

Ceterum, ad unum quodque propositum invenietis in adnotationibus ad hanc emissionem plura indaganda investigandaque—et quidem variis linguis! ut facilius eligatis propositum quod mavelitis.