Colloquia apud Recentiores

Prognosticon Hebdomadis #1

Episode Summary

In quo nuntio ea quae constitui hac hebdomade facere (saltem quae ad hanc seriem Podcastitatis attinent) et commentaria vestra ad seriem meliorem et utiliorem reddendam peto.

Episode Notes

Transcriptionem totius huius emissionis invenies apud:

colloquia-apud-recentiores.simplecast.com

 

Etiam invenies modum quo possis pecunia hanc seriem donare (ut melior fiat et diutius et facilius sustentari possit ) et alios modos ad me alloquendum. Scilicet multi sunt modi quibus faventes possint seriem adiuvare, et pecuniam nullo modo antepono ceteris adiumentis—attamen, est ipsa auxilio.

Propositum est inter aliquos menses “Patreon” haber, sed nondum est tempus.

____________________________________

Potestis mecum colloqui, argumenta fusius tractare, commentaria et sententias quas hac in emissione petivi his modis praebere:

@ApudRecentiores  (Pipiatorium)

colloquiaapudrecentiores@gmail.com

jamiebanks.commons.gc.cuny.edu   

(Cavete: Minime politus iam est hic situs interretialis meus, sed potestis  plura de me et plures methodos mecum colloquendi illic invenire).

In proximum!

Episode Transcription

Salvete, audientes, exoptatissimi advenistis apud me, Jacobum—Jacobus loquor, vel Jacobax. Inprimis, nuntia nuntianda sunt:

Hora septima matutina Novi Eboraci caelum serenum est neque ventus nimis fortiter flat. Constipatio raedarum autem iamdiu horrenda est....... sic est vita humana, sodales..... Sed pergamus! Haec hebdomas erit magni momenti toti rei publicae, nam...

Ita... non est.

Scilicet non hoc modo prognosticabor, nam est omnino extra captum meum et praeterea nolens volens hoc facerem—

Narro ergo quid facturus sim hac hebdomade, ut constitutum est mihi, saltem quod ad hanc seriem attinet. Prognosticantibus videlicet saepissime accidit ut toto caelo erremus. Promitto igitur nihil, nam volo fide dignum esse et in promissis stare.

Serio loquor.

Ad rem. Adhuc excogitanda sunt mihi - et vobis!! - themata quae tractem, modus vel potius modi operandi hac in serie, fines harum emissionum, et singulatim et generatim, et plurima alia. Etsi studium valde excitaret meum et excitet emissiones tandem in lucem edere, nolo nimis celeriter initium facere, neque me ipsum obligare cuidam proposito vel methodo negligenter instituto initove, vel tantum non utili.

Ergo er hanc hebdomadem spero edere in lucem unam emissionem quae originem nominis huius seriei tractabit, verisimiliter ad diem Jovis. Praeterea meditabor omnes tales quaestiones, et die Veneris divulgabo examen huius hebdomadis quo consilia et responsa vestra petam et, sicut Iesuiti, fortasse (et plurimi alii qui quodammodo corda, mentes, vitas suas prout possunt curent), die Veneris ergo compendium faciam omnium quae haec hebdomas modo peracta me docuit, ut seriem meliorem, utiliorem, profundiorem et laetiorem, iucundiorem—etiam sustentabiliorem—reddam et mihi et omnibus audientibus.

Ad hoc autem vobis omnibus necesse est! Ergo, amabo vos, dicite mihi (qualibet lingua usi) quid sentiatis, quid velitis tractum iri, qua re series ut nunc est eget, vestris sententiis—et scilicet etiam ea quae iam facio quae vobis grata vel iocunda vel utilia vel maioris momenti sunt. Invenietis varios modos mihi nuntia mittendi in addendis et adnotationibus huic emissioni.

Uno quoque fine hebdomadis, comentariis et consiliis vestris acceptis perlectisque, mutabo mutanda et consilium proximi hebdomadis excogitabo, quod in sequenti prognostico hebdomadali vobis aperiam. Affirmo me strenue operam daturum esse ut haec nuntia hebdomadalia postulent minus quam quinque spatia temporis ad auscultandum—nam diem fugit et hoc bene scio... et mihi hoc accidit.

Avide exspecto proximam occasionem vos mihi benevolentes et Latinitati studentes (vel deditas...) alloquendi.

In proximum, sodales.