Colloquia apud Recentiores

Schola Prima de Somnio Kepleris

Episode Summary

Prima schola de opere quodam miro iucundissimoque, cui nomen “Somnium Kepleris.” Haec emissio certe crassa Minerva facta est: malo plures emissiones et frequentius, licet non polite confectas, praebere quam emissiones politas rarissime in lucem edere.

Episode Notes

Pars textus hac in schola praelecta (adnotatinibus exceptis):

Cum anno 1608. ferverent dissidia inter fratres Imp. Rudolphum et Matthiam Archiducem, eorumque actiones vulgo ad exempla referrent ex historia Bohemica petita, ego publica vulgi curiositate excitus ad Bohemica legenda animum appuli.
 

Cumque incidissem in historiam Libussae viraginis, arte magica celebratissimae, factum quadam nocte, ut post contemplationem siderum et Lunae lecto compositus altius obdormiscerem, atque mihi per somnum visus sum librum ex nundinis allatum perlegere, cujus hic erat tenor:

 

„Mihi Duracoto 1) nomen est, patria Islandia 2), quam veteres Thulen dixere, mater erat Fiolxhildis 3), quae nuper mortua 4), scribendi mihi peperit licentiam, cujus rei cupiditate pridem arsi. Dum viveret, hoc diligenter egit, ne scriberem 5).

Dicebat enim, multos esse perniciosos osores artium 6), qui quod prae hebetudine mentis non capiunt, id calumnientur legesque figant injuriosas humano generi 7); quibus sane legibus non pauci damnati 8) Heclae voraginibus fuerint absorpti 9).

Quod nomen esset patri meo 10), ipsa nun quam dixit, piscatorem fuisse et centum quinquaginta annorum senem deces sisse perhibebat, me tertium aetatis annum agente, cum ille septuagesimum plus minus annum in suo vixisset matrimonio 11).

Primis pueritiae annis mater me manu trahens interdumque humeris sublevans crebro adducere est solita in humiliora juga montis Heclae 12), prae sertim circa festum divi Joannis, quando Sol totis 24 horis conspicuus nocti nullum relinquit locum 13).

Ipsa herbas nonnullas legens multis caeremoniis domique coquens 14) sacculos factitabat ex pellibus caprinis, quos inflatos ad vicimum portum venum importans pro navium patronis 15) victum hoc pacto sustentabat.”

Hic invenitur volumen quo et textus Somnii et adnotationes omnes inveniri possunt. Adnotationes inde a pagina quadragesima (40) incipiunt:

https://www.google.com/books/edition/Astronomi_Opera_Omnia/ggXMmxSdHmEC?hl=en&gbpv=1&bsq=Lunari

Res gestae  quae ad discidia fratrum Hapsburgorum pertinent:

https://www.habsburger.net/en/chapter/habsburg-fraternal-quarrel-rudolf-ii-against-matthias?language=en

—————-

Adite ad me Jacobacem per Pipiatorium: @jacobusbanks 

Adite ad sedem huius seriei illic: @ApudRecentiores

Situs interretialis:

https://colloquia-apud-recentiores.simplecast.com/