Rationem nominis seriei explico - et quidem aliter quam in animo habebam, pestilentia complures nostrum domi manere cogente. Propositum meum emissiones frequentius, sed minus politas et paucioribus adnotationibus confectas in lucem edendi, solacii causa, etiam explico.
Mentionem feci horum hominum, inter alios:
Petrarca
Piccolomini
Cicero
Cato
Kepler
Roger Bacon
Francis Bacon
Nos!
Ubi sum?
Potestis commentaria et consila (aut laudes, necnon querellas!) dare:
apud Pipiatorium:
@ApudRecentiores (Sedes seriei ipsius)
@jacobusbanks (nomen meum apud Pipiatorium)
Situs interretialis:
colloquia-apud-recentiores.simplecast.com
Inscriptio cursualis:
GMail: [nomen seriei, ut unum verbum scriptum] apud - gmail.com
-----------------------------
Illic, ambobus in locis, etiam invenietis modus auxilium pecuniarium huic seriei dandi.
(Partim, non omnia, transcriptum)
Sodales, ubicumque terrarum estis, vos desidero et avide expecto apud me—nam suspicor complures vestrum domi estis, sub condicionibus hodiernis insolitissimis, dico pestilentiae, aliquo modo, vel corpore vel mente vel animo laborantes sicut ego doleo et condoleo, modo paululum, modo profunde; modo solus, modo cum familia et amicis, rarissime coram eis.
Hac ipsa de causa nuperrime decrevi me sermones minus polite sed freqentius in lucem editurum esse. Nam inprimis hoc verbum “colloquia” in titulo seriei sibi vult “solacia”, multis nostrum, credo, qui Latinitatem colimus, quibus haec lingua, haec ipsa notio Latinitatis licet plena insidiis cordi, solacio, emolumento, praesidio est.
Hac in serie profero nobis, offero audientibus aliquid Latine quod mea refert in mundo, ut ita dicam, Latino, sit recentius, sit antiquius, sit levius, sit profundius—jocos fortasse, sed non nugas, nihil quod flocci facio. Aliquid quod studium excitat, ad animum cum excitandum, tum sedandum aut tranquiliorem reddendum. Nam, ut dixit scriptor Ille recentissimus Viktor Frankl, omnes homines petimus res alicuius momenti per vitas nostras, cotidie, per curriculum vitae, quotannis petimus variis modis et artibus aliquid perennius etiam inter maxima discrimina rerum.
Cur igitur colloquia apud Recentiores? Sumus, comites, recentiores Latine loquentes, et partim ad hoc pertinet. Latinitas nostra vivax non infima est, ut solebant et humanistae et philologi nostri temporis, necnon Cicero et Cato ipsi fere omne genus Latinitatis post aetatem illam fictam quae aurea adhuc solet vocari avide et calumniose asseverare. Ergo hac in serie altius tollo famam Latinitatis recentiorum, cum nostri, tum illorum qui post imperium Romanum, temporibus quibus nemo in cunis, inde a prima infantia Latine intellegere, loqui, vivere discebat.